Charter Document - 05720056
| Charter Number: | 05720056 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1199 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in die Sancte Katerine anno regni Regis Johannis primo Coram G filio Petri Willelmo de Warenn Ricardo de Herierd Simono de Pateshill Osberto filio Hervei Johanne de Gestlinges Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Bernardum filium Roberti de Cobeham petentem et Roberto filium Nigelli tenentem De j jugo terre cum pertinentiis in Cobeham Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod berto et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamancia predictus Robertus concessit predicto Bernardo j acram de eadem terra que jacet in Adgaresfeld versus aquilonem tenendam de se et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per servicium j libre piperis per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio reddende ad Pascham Et preter hoc idem Robertus dedit predicto Bernardo v marcas argenti
