Charter Document - 05720055
Charter Number: | 05720055 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium dominica proxima post festum Omnium Sanctorum anno regni Regis Johannis primo Coram G filio Petri magistro Thoma de Husseburn Willelmo de Warenn Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Johanne de Gestling Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Hugonem filium Normanni petentem et Johannem Patricium tenentem De quatuor acris terre cum pertinentiis in Plumsted Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Johannes recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Hugonis tenendam de se et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium xxxij denariorum per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio reddendorum ad quatuor terminos anni scilicet ad Natale viij denarios et ad Pascham viij denarios et ad festum Sancti Johannis viij denarios et ad festum Sancti Michaelis viij denarios Et pro hoc fine et concordia et recognicione predictus Hugo dedit predicto Johanni xv solidos esterlingorum