Charter Document - 05720054
Charter Number: | 05720054 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in vigilia Omnium Sanctorum anno regni Regis Johannis primo Coram G filio Petri magistro Thoma de Husseburn Willelmo de Warenn Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Johanne de Gestling Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Rogerum et Nicholaum petentes et Thomam Longum tenentem De j mesuagio cum pertinentiis in Westgate Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Thomas recognovit predictum mesuagium cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Rogeri et Nicholai Et pro hac recognicione predicti Rogerus et Nicholaus concesserunt predicto Thome totum predictum mesuagium cum pertinentiis tenendum de eis et heredibus eorum sibi et heredibus suis in perpetuum per servicium sex denariorum per annum reddendorum ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio salvo forinseco servicio Et pro hac concessione predictus Thomas dedit predictis Rogero et Nicholao viginti solidos esterlingorum