Charter Document - 05720053
Charter Number: | 05720053 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in vigilia Sancti Luce anno regni Regis Johannis primo Coram G filio Petri magistro Thoma de Husseburn Willelmo de Warenn Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Johanne de Gestling Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Ricardum et Johannem de Lee petentes et Thomam de Esse tenentem De dimidio jugo terre cum pertinentiis in Audinton Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Thomas recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Ricardi et Johannis et reddidit et quietam clamavit de se et heredibus suis prefatis Ricardo et Johanni et heredibus eorum in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia prefati Ricardus et Johannes dederunt ipsi Thome viginti solidos esterlingorum