Charter Document - 05720052
Charter Number: | 05720052 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium die Sabbati proxima post octavas Apostolorum Petri et Pauli anno regni Regis Johannis primo Coram G filio Petri magistro Thoma de Husseburn Willelmo de Warenn Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Osberto filio Hervei Johanne de Gesling Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Thomam de Ospring petentem et Emmam de Creuequer tenentem De tribus mesuagiis cum pertinentiis in Lamburherst Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Thomas remisit et quietum clamavit predicte Emme et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predictis mesuagiis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamancia predicta Emma dedit predicto Thome ij marcas argenti