Charter Document - 05720051
Charter Number: | 05720051 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium die Jovis proxima post octavas Apostolorum Petri et Pauli anno regni Regis Johannis primo Coram G filio Petri magistro Thoma de Husseburn Willelmo de Warenn Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Osberto filio Hervei Johanne de Gesling Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Nicolaum filium Ricardi petentem et Willelmum de Barnefeld tenentem De dimidia virgata terre cum pertinentiis in Pettham Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Nicolaus remisit et quietum clamavit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamancia predictus Willelmus dedit predicto Nicolao iij marcas et dimidiam argenti