Charter Document - 05720050

Charter Document - 05720050


Charter Number: 05720050
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octavis Sancti Johannis anno regni Regis Johannis primo Coram G filio Petri magistro Thoma de Husseburn Willelmo de Warenn Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Osberto filio Hervei Johanne de Gesling Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Stephanum de Deninton petentem et Willelmum de Essedeford tenentem De j virgata terre cum pertinentiis in Essedeford que vocatur Gare Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Stephanus recognovit predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Willelmi tenendam de ipso Stephano et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium iij solidorum per annum pro omni servicio reddendorum ad festum Sancti Michaelis

Source (click image below to view full size)