Charter Document - 05720049
Charter Number: | 05720049 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium die Lune proxima post octavas Sancte Trinitatis anno regni Regis Johannis primo Coram G filio Petri magistro Thoma de Husseburn Willelmo de Warenn Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Osberto filio Hervei Johanne de Gesling Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Ailnodum de Broc et Mabiliam uxorem suam petentes et Mageriam de Sconinton tenentem De j jugo et de octava parte j jugi terre cum pertinentiis in Hokeling Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Mageria recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Ailnodus et Mabilia Et pro hoc fine et concordia et recognicione predicti Ailnodus et Mabilia concesserunt predicte Margerie totam predictam terram cum pertinentiis tenendum de eis et heredibus eorum sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium xij denariorum per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio undo prius non reddidit nisi vj denarios reddendorum ad festum Sancti Michaelis