Charter Document - 05710048
Charter Number: | 05710048 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 - 1199 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium in die Sancti Blasii anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri S de Tornham S de Pateshull R de Herierd Johanne de Gestliges Jacobo de Poterne R Flandrensi Justiciariis Baronibus domini Regis tunc ibi presentibus Inter Simonem filium Willelmi petentem et Osbertum filium tenentem De duabus partibus jugati terre cum pertinentiis in Scapeia Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Simon remisit et quietum clamavit predicto Osberto et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Osbertus dedit predicto Simoni j marcam argenti