Charter Document - 05710047

Charter Document - 05710047


Charter Number: 05710047
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198 - 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die dominica proxima post Conversionem Sancti Pauli anno regni Regis [x] Coram G filio Petri [] Inter Willelmum filium Johannis petentem et Willelmum de Enemere tenentem De xv acris terre cum pertinentiis in Riperia Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Willelmus de Enemere recognovit totam predictam terram de Riperia cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Willelmi filii Johannis et eam reddidit et quietam clamavit de se et heredibus eidem Willelmo filio Johannis et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et recognicione et quieta clamancia predictus Willelmus filius Johannis dedit prefato Willelmo de Enemere ix solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)