Charter Document - 05710046
Charter Number: | 05710046 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Sabbati proxima post festum Sancte Katerine anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri [] Inter Stephanum et Willelmum filios Ordrici petentes et Heklewinum de Pocleston tenentem De ix acris terre cum pertinentiis in Stodmerse Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Stephanus et Willelmus remiserunt et quietum clamaverunt totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra de Stodmarse de se et heredibus suis prefato Herlewino et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamancia predictus Herlewinus dedit prefatis Stephano et Willelmo de eadem terra dimidiam acram terre cum pertinentiis in Pucleston in campo scilicet juxta domum ejusdem Herlewini versus boream et dimidiam acram bosci cum pertinentiis juxta Curtillagium suum versus occidentem et dimidium Curtillagii sui in eadem villa versus boream Tenendum eisdem Stephano et Willelmo et heredibus eorum de Abbate Sancti Augustini qui dominus est feodi in perpetuum Et idem Harlewinus aquietabit predictam terram erga prefatum abbatem Prenominatus autem Herlewinus tenebit totum residuum terre cum pertinentiis in Pocleston de eisdem Stephano et Willelmo et heredibus eorum sibi et heredibus suis in perpetuum Reddendo eis inde annuatim vj pro omni servicio ad festum scilicet Sancti Michaelis Et pro hoc predictus Herlewinus dedit prefatis Stephano et Willelmo x solidos esterlingorum