Charter Document - 05710045

Charter Document - 05710045


Charter Number: 05710045
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Veneris proxima post festum Sancte Katerine anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri [] Inter Michaelem de Pukeleston petentem et Robertum Sired tenentem De ix acris terre cum pertinentiis in Stodmarse Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Michaelis Et pro hoc fine et concordia et recognicione predictus Michael dedit predicto Roberto iiij acras terre et dimidiam de eadem terra que jacet juxta monasterium de Stodmarse versus boream tenendas de se et de heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium iij denariorum per annum pro omni servicio reddendorum ad festum Sancti Michaelis

Source (click image below to view full size)