Charter Document - 05710044

Charter Document - 05710044


Charter Number: 05710044
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Sabbati proxima post festum Sancti Aedmundi anno regni Regis Ricardi x Coram G filio [] Inter Adam de Kersiges et Beatricem uxorem suam petentes per ipsum Adam positum loco predicte Beatricis ad lucrandum vel perdendum et Osbertum de Longo Campo et Avelinam uxorem suam tenentes per ipsum Osbertum positum loco predicte Aveline ad lucrandum vel perdendum De redditu ij marcarum in Ovenhill Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia quod predicti Adam et Beatrix remiserunt et quietum clamaverunt predictis Osberto et Aveline uxori sue et heredibus eorum totum jus et clamium quod habuerunt in predicto redditu de se et heredibus eorum in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicti Osbertus et Avelina uxor sua dederunt predictis Ade et Beatrici et heredibus eorum totum servicium Albricii de Stidstede scilicet xvj solidos et viij denarios per annum de v acris de Ware quas tenet in Stidstede et servicium Johannis le Bergourne scilicet xij solidos per annum de x acris de Ware quas tenet in eadem villa tenenda de eis et de heredibus eorum in perpetuum per liberum servicium v solidorum per annum pro omni servicio reddendorum ad duos terminos anni scilicet ad Natale Domini ij solidos et vj denarios et ad Pascham duos solidos et vj denarios Et hec concordia facta est concessu et voluntate predictorum Albricii et Johannis Et de predictis tenementis predictus Osbertus de Longo Campo cepit homagium predicti Ade in prefata Curia Et predictus Adam cepit homagium predictorum Albricii et Johannis in predicta Curia

Source (click image below to view full size)