Charter Document - 05710043
Charter Number: | 05710043 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Sancti Clementis anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri [] Inter Gilonem de Badelesmare petentem et Donstanum Priorem de Sancto Gregorio Cantuarie tenentem De redditu duarum summarum avene in Riddelee Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Gilo pro anima patris et matris suorum et antecessorum suorum remisit et quietum clamavit predicto Priori et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto redditu de se et heredibus suis in perpetuum Et predictus Prior concessit intuitu caritatis predicto Giloni quod faciet anniversarium patris sui singulus annis