Charter Document - 05710042
Charter Number: | 05710042 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Beremundeseiam in die Sancti Martini anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri [] Inter Robertum Riketal petentem et Hawisiam que fuit uxor Willelmi le Warin et Adam et Robertum filios ejus tenentes De j virgata terre cum pertinentiis in Strates Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamavit predictis Hawisie et Adam et Roberto et heredibus eorum totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum