Charter Document - 05710041

Charter Document - 05710041


Charter Number: 05710041
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Bermundeseiam die Sancti Martini anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri [] Inter Robertum filium Turkill petentem et Petrum de Ledes tenentem De v acris terre in Ledes Unde recognicio summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Petrus recognovit totam prefatam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Roberti Et pro hoc fine et concordia et recognicione predictus Robertus dedit predicto Petro iij acras terre cum pertinentiis de predicta terra propinquiores crofte que est propinquior capitali mesuagio et in Westcrofta j acram et dimidiam terre cum pertinentiis de predicta terra Et predicti Robertus et Petrus tenebunt predictam terram de capitali domino

Source (click image below to view full size)