Charter Document - 05710039
Charter Number: | 05710039 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Bermundeseiam die Sancti Martini anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri [] Inter Hamonem filium Algari petentem et Radulphum de Dene tenentem De vij acris terre cum pertinentiis in Chilleham Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in predicta Curia scilicet quod prefatus Hamo remisit et quietum clamavit predicto Radulpho et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Radulphus dedit prefato Hamoni iiij acras terre de predictis vij acris in Chilleham que jacent in campo de Dene Et predicti Hamo et Radulfhus tenebunt predictam terram de capitali domino