Charter Document - 05710038
Charter Number: | 05710038 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Beremundeseiam die Martis proxima ante festum Sancti Martini anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri [] Inter Ricardum filium Edwardi petentem et Elfricum de Kemesle tenentem De j acra et dimidia et tercia parte dimidie acre cum pertinentiis in Detlinge Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Ricardus remisit et quietum clamavit predicto Elfrico et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Pro hoc fine et concordia et quieto clamio prefatus Elficus dedit prefato Ricardo dimidiam marcam argenti