Charter Document - 05710036
Charter Number: | 05710036 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Bermundeseie die Martis proxima ante festum Sancti Martini anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri [] Inter Baldewinum filium Mathei petentem et Ricardum de Seuelden et Agatham uxorem ejus tenentes De xxxij acris in Den Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Baldewinus remisit et quietum clamavit Ricardo et Agathe predictis et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Ricardus et Agatha uxor ejus dederunt prefato Baldewino xvj acras terre Wareland cum pertinentiis de eadem terra que jacet in Dene et v marcas argenti