Charter Document - 05710035
| Charter Number: | 05710035 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1198 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Beremundeseiam die Martis proxima ante festum Sancti Martini anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri [] Inter Hugonem de Dudinton petentem et Johannem Maleterre tenentem De uno mesuagio cum pertinentiis in Ewelle et de xx solidis redditus et de ij acris terre extra Cimiterium Sancti Leonardi et de servicio feodi dimidii militis quod Willelmus de Eston tenuit de predicto Johanne Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Johannes recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Hugonis tenendam de se et de heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium unius libere piperis per annum pro omni servicio reddende ad Natale salvo forinseco servicio Et pro hoc fine et concordia et recognicione predictus Hugo dedit predicto Johanni xl solidos esterlingorum
