Charter Document - 05710032
Charter Number: | 05710032 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Beremundeseiam die Lune proxima ante festum Sancti Martini anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri [] Inter Johannem de Sipherste petentem et Willelmum filium Bruning tenentem De dimidia virgata terre cum pertinentiis in Sceldwik Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Johannis Et pro hoc fine et concordia et recognicione predictus Johannes dedit predicto Willelmo j acram terre et dimidiam in campo de Harige tenendam de se et de heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium viij denariorum per annum pro omni servicio reddendorum ad ij terminos anni scilicet ad festum Sancti Michaelis iiij denarios et ad Pascham iiij denarios Et preterea hoc predictus Johannes dedit predicto Willelmo v solidos esterlingorum