Charter Document - 05710031
Charter Number: | 05710031 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Beremundeseiam die Lune proxima ante festum Sancti Martini anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri [] Inter Johannem de Scipherste petentem et Nicolaum filium Willelmi tenentem De dimidia virgata terre cum pertinentiis in Sceldwike Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Nicolaus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis ut jus et hereditatem predicti Johannis Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Johannes dedit predicto Nicolao v acras terre et iii partes j acre terre cum pertinentiis de eadem terra scilicet in campo de Stocket tenendas de se et de heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium xij denariorum per annum pro omni servicio reddendorum ad duos terminos anni scilicet ad festum Sancti Michaelis vj denarios et ad Pascham vj denarios