Charter Document - 05710029
Charter Number: | 05710029 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Beremundeseiam die Sabbati proxima ante festum Sancti Martini anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri [] Inter Jordanum et Simonem et Johannem et Willelmum filii Rogeri petentes et Radulphum de Hodeshole tenentem De x acris terre cum pertinentiis in Sudflete Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Radulphus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Jordani et Simonis et Johannis et Willelmi Et pro hoc fine et concordia et recognicione predicti Jordantis et Simon et Johannes et Willelmus dederunt predicto Radulpho j marcam argenti