Charter Document - 05710027
Charter Number: | 05710027 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Beremundeseiam die Jovis proxima post festum Omnium Sanctorum anno regni Regis Ricardi x Coram G filio Petri Stephano de Torneham Simone de Pateshill Johanne de Grestliges Jacobo de Poterne Justiciariis et alias Baronibus domini Regis tunc ibi presentibus Inter Angerum filium Arnulfi et Robertum fratrem suum et Rogerum de la Claigate petentes et Theodbaldum de Scipburn tenentem De iij acris terre cum pertinentiis in Scipburne Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Angerus et Robertus et Rogerus remiserunt et quietum clamaverunt predicto Theodbaldo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Theodbaldus dedit predictis Angero et Roberto et xx solidos esterlingorum