Charter Document - 05710026

Charter Document - 05710026


Charter Number: 05710026
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium in xv dies post festum Sancte Trinitatis anno regni Regis Ricardi ix Coram Ricardo Eliensi Archidiacono magistro Thoma de Husseburne Willelmo de Warenn Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Johanne de Grestliges Justiciariis et aliis Baronibus et fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus Inter dominum H Cantuariensem Archiepiscopum petentem et Johannem Bretel et Robertum filium suum tenentes De xlv acris terre cum pertinentiis in Strates Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Johannes et Robertus recognoverunt totas predictas xlv acras terre cum pertinentiis esse jus predicti Archiepiscopi et successorum ejus Et pro hac recognicione et quieto clamio predictus H Archiepiscopus dedit predictis Johanni et Roberto xxvij marcas argenti

Source (click image below to view full size)