Charter Document - 05710023
Charter Number: | 05710023 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Lune proxima post xv dies Pentecoste anno regni Regis Ricardi ix Coram domino H Cantuariensi Archiepiscopo Ricardo Eliensi Archidiacono magistro Thoma de Husseburne Willelmo de Warenne Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Johanne de Gestliges Justiciariis et aliis Baronibus et fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus Inter Thomam Escollant filium Alicie primogenite filie Simonis de Chelesfeld petentem et Philippum de Danmartin et Leciam uxorem suam et materteram predicti Thome tenentes De tota tercia parte terre que fuit predicti Simonis scilicet de feodis v militum Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Philippus et Lecia concesserunt ipsi Thome centum solidos redditus in Chelesfeld tenendos ad vitam Juliane matris predicte Lecie Et post decessum ipsius Juliane predictus Thomas et heredes sui tenebunt terram de Fernigeham cum pertinentiis suis quantum est infra parochiam de Horton quam Juliana tenet in dotem suam de dono Simonis de Chelesfeld quondam viri sui et tunc revertentur ad ipsos Philippum et Leciam et ad heredes ipsius Lecie predicti c solidi redditus in Chelesfeld quieti de ipso Thoma et heredibus suis Et preterea idem Philippus et Lecia concesserunt ipsi Thome et heredibus suis servicium unius militis de illis duobus militibus quos Johannes de Godinton tenet de feodo predicti Simonis de Chelesfeld scilicet dimidium in Freniberge et dimidium in Strodes et servicium dimidii militis in Caldecote quod idem Philippus tenet de eodem feodo et servicium tercie partis j militis quod Reginaldus Flemeng tenet in Freniberge recipiendum per manum predicte Juliane in vita sua quia est de dote sua et post decessum ipsius Juliane per manum predicti Reginaldi et heredum suorum Et pro hoc fine et donacione predictus Thomas et heredes sui quietum clamaverunt predictis Philippi et Lecie et heredibus ipsius Lecie totum superplusagium de clamio suo Et pro hoc fine predictus Philippus et Lecia dederunt ipsi Thome xij marcas argenti