Charter Document - 05710022

Charter Document - 05710022


Charter Number: 05710022
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Jovis proxima post xv dies Pasche anno regni Regis Ricardi ix Coram domino H Cantuariensi Archepiscopo Ricardo Eliensi Archidiacono magistro Thoma de Husseburn Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Johanne de Grestliges Justiciariis et aliis Baronibus et fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus Inter Nicholaum filium Baldewini petentem et Priorem Cantuarie tenentem per Stephanum de Berkinge positum loco suo ad lucrandum vel perdendum De tribus acris terre cum pertinentiis inter Wrtgate et Hospitalem Sancti Jacobi Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Nicholaus remisit et quietum clamavit predicto Priori et Conventui totum jus et clamium suum quod habuit in predictis tribus acris terre de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Prior dedit predicto Nicholao unum bisantium

Source (click image below to view full size)