Charter Document - 05710021

Charter Document - 05710021


Charter Number: 05710021
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1197
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Ricardi ix Coram domino H Cantuariensi Archiepiscopo Radulpho Herefordensi Ricardo Eliensi Archidiaconis magistro Thoma de Husseburne Willelmo de Warenne Ricardo de Herierde Osberto filio Heruei Justiciariis et aliis Baronibus et fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus Inter Willelmum Capellanum petentem et Amisium de Bidinden tenentem De uno jugo terre et dimidio cum pertinentiis in tenemento de Aldinton in marisco de Romenell Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Amisius quietam clamavit predicto Willelmo et heredibus suis totam predictam terram de se et heredibus suis in perpetuum Et idem Willelmus et heredes sui reddent eidem Amisio et heredibus suis xij denarios annuatim pro omni servicio salvo servicio domini Cantuariensis Archiepiscopi medietatem scilicet ad mediam Quadragesimam et medietatene ad festum Sancti Michaelis super idem tenementum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio idem Willelmus dedit predicto Amisio quadraginta sex marcas argenti Et idem Amisius et heredes sui warantizabunt predictam terram predicto Willelmo et heredibus suis contra omnes homines

Source (click image below to view full size)