Charter Document - 05710019
Charter Number: | 05710019 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1197 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasteriurm in crastino Sancti Bricii anno regni Regis Ricardi nono Coram domino H Cantuariensi Archiepiscopo Randulpho Herefordensi Ricardo Eliensi Archidiaconis magistro Thoma de Husseburne Ricardo de Herierd Willelmo de Waren Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Galfridum filium Petri petentem per Willelmum de Wrotham position loco suo ad lucrandum vel perdendum et Folconem Abbatem et Convention de Lesnes tenentes De pastura in Nord Ocholte quam ipse Galfridus clamabat esse communem pasturam de Suttune Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Galfridus filius Petri remisit et quietum clamavit predictis Abbati et Conventui de Lesnes pro amore Dei et beate Marie et beati Thome Martiris et omnium Sanctorum Dei totum jus et clamium suum quod habuit in predicta pastura de se et de heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicti Abbas et Conventus dederunt concensu et voluntate predicti Galfridi prefato Willelmo de Wrotham et heredibus suis triginta acras terre in Ocholt tenendas de predictis Abbate et Conventu in perpetuum per liberum servicium unius libre cumini per annum pro omni servicio ad festum Sancti Michaelis reddendum Et ille predicte triginta acre sunt inter le Haec et terram Simonis le Hert