Charter Document - 05710018

Charter Document - 05710018


Charter Number: 05710018
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1197
Date type: Internal, Regnal, Feast, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Lune post festum Sancti Luce Evangeliste anno regni Regis Ricardi ix Coram H Cantuariensi Archiepiscopo Radulpho Herefordensi Ricardo Eliensi Archidiaconis magistro Thoma de Husseburne Ricardo de Heriet Simone de Pateshull Osberto filio Hervei Justiciariis et aliis fidelibus dicti Regis ibidem tunc presentibus Inter Galfridum filium Petei petentem per Willelmum de Wrotham positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum et Philippum de Danmartin et Leciam de Chelesfeld uxorem suam tenentes De viij acris prati cum pertinentiis in Suttune et de cursu aque qui antiquitus solebat currere in prato illo Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Philippus Danmartin et Lecia uxor sua recognoverunt predicto Galfrido filio Petri predictum pratum cum pertinentiis esse jus suum et feodum suum Et concesserunt pro se et heredibus eorum predicto Galfrido et heredibus suis cursum predicte aque esse in prato illo quantum ad eos pertinet Et pro hac recognitione et concessione predictus Galfridus filius Petri concessit predictis Philippo Danmartin and Lecie uxori ejus et heredibus eorum totum predictum pratum cum pertinentiis tenendum de se et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium v solidorum per anuum pro omni servicio ad festum Sancti Michaelis persolvendorum

Source (click image below to view full size)