Charter Document - 05710017
| Charter Number: | 05710017 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1197 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium vj die post translationem Sancti Edwardi anno regni Regis Ricardi ix Coram H Cantuariensi Archiepiscopo Randulpho Herefordensi Ricardo Eliensi Archidiaconis magistro Thoma de Husseburne Ricardo de Heriet Simone de Pateshull Osberto filio Hervei Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Reginaldum de Cornhell et Matildam uxorem suam per ipsum Reginaldum positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum petentes et Rogerum Abbatem de Sancto Augustino Cantuarie et ejusdem loci Conventum tenentes De Senescancia ejusdem Abbatie cum pertinentiis Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Reginaldus et Matilda uxor sua remiserunt et quietum clamaverunt prenominato Rogero Abbati et ejusdem loci Conventui totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta Senescancia prenominate Abbatie cum pertinentiis de eis et heredibus eorum in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicti Rogerus Abbas et Conventus dederunt prefatis Reginaldo et Matilde uxori sue quaterviginti marcas argenti et quinquaginta acras terre cum pertinentiis que jacent inter parcum de Littleburne et Woltun quas Clerenbaud tradidit Hamoni filio Rogeri tenendas ipsi Reginaldo de Cornehell et Matilde uxori sue et heredibus eorum de prenominato Rogero Abbate et ejusdem loci Conventu per liberum servicium xij per annum pro omni servicio ad festum Sancti Michaelis persolvendorum
