Charter Document - 05710015
Charter Number: | 05710015 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1197 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Veneris proxima post festum Sancte Trinitatis anno regni Regis Ricardo viij Coram H Cantuariensi Archiepiscopo Radulpho Herefordensi Ricardo Elyensi Archidiaconis Magistro Thoma de Husseburn Ricardo de Heriet Osberto filio Hervei Simone de Pateshill Ogero filio Ogeri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Oliverum de Arden et Isabellam uxorem suam petentes et Stephanum de Godinton tenentem De toto feodo Simonis de Godinton qui fuit maritus ipsius Isabelle quod est in Godinton et Hudimere unde ipsa Isabella clamabat terciam partem suam de predicto feodo ex dono prefati Simonis quondam viri sui Et unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus [] et Isabella uxor sua remiserunt et quietum clamaverunt prenominato Stephano et heredibus suis totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta tercia parte feodi prenominati quam ipsa Isabella clamabat in dotem de ipsis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Stephantus dedit et concessit prenominate Isabelle et Olivero viro suo xxx solidos redditus in terris et in hominibus in Godinton et Hudimere sub nomine dotis in vitam predicte Isabelle salvo servicio domini Regis Scilicet xxv solidos et vj redditus in Godinton et iiij solidos et vj redditus in Hudimere Et hic est redditus de Godinton qui remanet ipsi Isabelle et Olivero viro suo Scilicet de terra Here [] xl et obolus et de terra Radulphi fratris ejusdem xl et obolus et de terra Eilurici fratris eorundem xl et obolus et de terra Roberti filii Radulphi et Henrici fratris sui xxviij et obolus et de terra Ricardi Wallensis ij et de terra Reginaldi de Tenilland xxxij et quadrans et de terra Simonis filii Stephani vij et quadrans et de terra Radulphi filii Sansonis ij et iij oboli et de terra Edwardi de Ponte xix et de terra Lefseti iiij De Hudimere de terra Sansonis del Broc iiij et ij Et sciendum est quod post obitum ipsius Isabelle predicti xxx solidi redditus in terris et in hominibus redibunt prenominato Stephano et heredibus suis Et preterea pro hoc fine et concordia dedit predictus Stephanus prenominato Olivero et Isabelle uxori sue xl esterlingorum