Charter Document - 05710014

Charter Document - 05710014


Charter Number: 05710014
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1197
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Mercurii proxima post festum Sancte Trinitatis anno regni Regis Ricardi viij Coram H Cantuariensi Archiepiscopo Radulpho Herefordensi Ricardo Elyensi [] Magistro Thoma de Husseburne Ricardo de Heriet Osberto filio Hervei Simone de Patishill Ogero filio Ogeri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Eliam de Bello Campo et Constanciam Bolebec uxorem suam petentes et Ruellinum de Abrincis tenentem De dimidio feodo unius militus cum pertinentiis in Fletes Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod medietas tocius dimidii feodi militis predicti in omnibus rebus cum dominatu remanet Elye predicto et Custancie uxori sue et heredibus eorum Scilicet capitale mesuagium et tota terra que est infra muros de Ratteburg et una acra que est extra muros versus meridiem occidentalis introitus muri et orientalis pars campi qui vocatur Cnolla et septentrionalis pars campi qui est versus septentrionem a campo prenominato de Cnolla et septentrionalis pars campi qui vocatur Claure et meridionalis pars campi qui est versus meridiem a spinis et septentrionalis pars campi qui est versus septentrionem a Hoga et meridionalis pars campi qui vocatur Nallis et occidentalis pars campi qui vocatur Scantega et occidentalis pars campi qui est versus septentrionem a via que se extendit ad muros de Ratteburg et meridionalis pars campi qui est versus meridiem a muro de Ratteburg et orientalis pars campi qui vocatur Staldingburga et meridionalis pars Hoge et occidentalis pars [] et septentrionalis pars campi qui vocatur Stepatra et occidentalis pars unius acre que est versus meridiem a domibus Domine Isabelle Preterea isti homines remanent predicto Elys et Custancie uxori sue et heredibus eorum [] se Settlee cum omni tenemento suo et servicio Estrilda uxor Wlfi cum omni tenemento suo et servicio Lucas et Philippus filii Wifi cum omni tenemento suo et servicio Nicholas filius Wimundi cum x acris tenementi sui et cum [] ad x acras pertinet Jordanus de Flete cum omni tenemento suo et servicio excepta medietate servicii quod debet de Averagio Erdricus le Sauner cum omni tenemento suo et servicio Et medietas servicii [] Walteri Hassard scilicet de orientali parte tenementi sui et de servicio Alicie Andegavensis iij et obolus et dimidium servicii Rogeri Bulege et de redditu Librici f[] Ricardi iiij et obolus et quadrans Et Rue[llino] Abrincis et heredibus suis remanet mesuagium suum in campo qui est versus meridiem a spinis et tota terra ubi spine sunt scilicet de predicto dimidio feodo unius militis [] pertinet Ruell[ino] de Abrincis [] proxime molendino Et occidentalis pars campi qui vocatur Cnolla et meridionalis pars campi qui est versus septentrionem a campo prenominato de Gnolle et meridionalis pars []onalis pars campi qui est versus meridiem a spinis et meridionalis pars campi qui est versus septentrionem a Hoga et septentrionalis pars campi qui vocatur Noll et orientalis pars campi [] alis pars campi qui est versus septentrionem a via que se extendit ad muros de Ratteburg et septentrionalis pars campi qui est versus meridiem a muro de Ratteburg et [] alis pars campi qui vocatur Staldingbura et septentrionalis pars Hoge et orientalis pars Pasture et meridionalis pars campi qui vocatur Stepatra et orientalis pars unius acre que est versus meridiem a domibus [] Preterea Alanus de Bereliuge remanet Ruellenno de Abrincis cum omni tenemento suo et servicio et Albrea uxor Godwini cum omni tenemento suo et servicio et Willelmus le Scot cum omni tenemento [] Humfridus et Rogerus filii Wlwini cum omni tenemento suo et servicio Hugo filius Elurici cum omni tenemento suo et servicio et homagium Nicholai filii Wimundi de v[] sunt versus septentrionem juxta campum qui vocatur Scantega Matheus filius Osberti cum omni tenemento suo et servicio et dimidium servicii et redditus Walteri Hasard scilicet de occidentali [] et de servicio Alicie Andegavensis ij et obolus et dimidium servicium Rogeri de Bulege et de tenemento Edrici filii Ricardi j et iij quadrantes et ij galline et medietas servicii [] da scilicet [] debet de averagio Et sciendum est quod tota medietas in mariscis et salinis cum omnibus aliis pertinentiis que pertinent ad predictum dimidium feodum unius militis remanet Elye de Bello Campo et [] uxori sue et heredibus eorum et altera medietas remanet Ruelling de Abrincis et heredibus suis cum omnibus pertinentiis et forstallum quod est ante portam Curie est inter [] Elias de Bello Campo cepit homagium predicti Ruellini de omnibus prescriptis tenementis que eidem Ruellino remanent tenenda ipsi Ruellino et heredibus suis de predicto Ella et Custancia uxore sua et de heredibus suis [] per servicium quarte partis feodi unius militis Et pro hoc fine et concordia dedit predictus Ruellinus de Abrincis Elie de Bello Campo et Custancie uxori sue decem marcas argenti

Source (click image below to view full size)