Charter Document - 05710013

Charter Document - 05710013


Charter Number: 05710013
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1197
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die dominica proxima post Invencionem Crucis anno regni Regis Ricardi viij Coram H Cantuariensi Archepiscopo Radulpho Herefordensi Ricardo Elyensi Archidiaconis Magistro Thoma de Husburn Ricardo de Heriet Osberto filio Herveii Simone de Pateshill Ogero filio Ogeri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem tunc presentibus Inter Turstanum et Radulphum et Walterum et Hamonem et Matheum et Adam petentes per Turstanum et Walterum fratres suos positos loco suo ad lucrandum vel perdendum et Sinoth Cgnopehalster tenentem De xxxiij acris terre cum pertinentiis in Rodmaresham Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Sinoth remisit et quietam clamavit prenominatis fratribus medietatem tocius predicts terre scilicet xxj acras terre et dimidiam in Rodmaresham Et in medietate predictorum fratrum remanebit j acra sub gardino de Hoppekamell de se et heredibus suis ipsis et heredibus eorum in perpetuum Et alia medietas predicte terre remanebit predicto Sinoth et capitale mesuagium quod est in medietate sua et iiij acre quas Umfridus Arblaster tenuit de ipsis et heredibus eorum ipsi Sinoth et heredibus suis in perpetuum Et predicti fratres defendent partem suam de forinseco servicio Et predictus Sinoth defendet partem suam de forinseco servicio

Source (click image below to view full size)