Charter Document - 05710012
Charter Number: | 05710012 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1197 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Lune proxima ante Inventionem Sancte Crucis anno regni Regis Ricardi viij Coram H Cantuariensi Archiepiscopo Radulpho Herefordensi Ricardo Elyensi Archidiaconis Magistro Thoma de Husseburne Ricardo de Heriet Simone de Patishull Ogero filio Ogeri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Johannem de Tresgoz et Henricum et Thomam fratres suos petentes et Robertum de [Lei]bourn tenentem De tribus partibus j carucate terre cum pertinentiis in Mere Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Johannes de Tresgoz et Henricus et Thomas fratres sui remiserunt et quietum clamaverunt prenominato Roberto de Leiburn totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta terra cum pertinentiis in Mere de ipsis et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Robertus dedit predictis Johanni de Tresgoz et Henrico et Thome fratribus suis totam terram suam de Rokelee cum pertinentiis tenendam ipsis et heredibus suis de se et heredibus suis per liberum servitium quarte partis feodi j militis exceptis terra sua de Bugkinden et pratis et bosco de Bugkinden que remanent predicto Roberto et heredibus suis