Charter Document - 05710011

Charter Document - 05710011


Charter Number: 05710011
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1197
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Martis secunda post octabas Pasche anno regni Regis Ricardi viij Coram H Cantuariensi Archiepiscopo Radolpho Herefordensi Ricardo Elyensi Archidiaconis Magistro Thoma de Husseburn Ricardo de Heriet Simone de Patishull Ogero filio Hervei Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Robertum Abbatem de Buxlee petentem per Johannem confratrem suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum de Plumton tenentem De tota terra quam habuit cum pertinentiis in Sherenden Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit predicto Abbati et successoribus suis totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra cum pertinentiis in Shorenden de se et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Abbas dedit prenominato Willelmo unum bisantium aureum

Source (click image below to view full size)