Charter Document - 05710010
Charter Number: | 05710010 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1197 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Martis proxima post festum Sancti Alphegi anno regni Regis Ricardi viij ad scaccarium Pasche Coram H Cantuariensi Archiepiscopo R Londonensi G Wintonensi Episcopis R Archidiacono Herefordensi Magistro Thoma de Husseburne Simone Pateshull Ricardo de Heriot Ogero filio Ogeri tunc Justiciariis domini Regis et coram aliis Baronibus et fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Walterum de Petraponte tenentem et Luciam de Petraponte matrem suam petentem De uno jugo terre in Scapeia quod vocatur Stapendun et de uno jugo terre in Detlinges quod vocatur Manesland et de tribus acris terre cum pertinentiis in predicta villa de Detlinges et de decem acris pasture in tenura de Boxle et de xij acris terre cum pertinentiis in eadem tenura de Boxle et de viginti acris terre cum pertinentiis in eadem tenura de Boxle Unde placitum fuit inter eos in Curia domini Regis scilicet quod predictus Walterus de Petraponte concessit predicte Lucie matri sue omnes predictas terras cum pertinentiis tenendas tota [] sua ut dotem suam sine omni vexatione Ita tamen quod ipsa Lucia tenebit predictum jugum terre in Scapeia de Domina Alicia Picot et heredibus []endo inde per manum predicti Walteri servicium none partis feodi unius militis et predictum jugum terre de Detlinges tenebit ipsa Lucia Be [Willelmo de] Detlinge et heredibus suis reddendo inde eidem Willelmo per annum unam marcam argenti per manum predicti Walteri de Petraponte pro omni servicio eidem Willelmo de [] heredibus suis pertinente et predictas tres acras terre cum pertinentiis in villa de Detlinges tenebit eadem Lucia de predicto Willelmo de Detlinges reddendo []atim duos denarios pro omni servicio et predictas decem acras pasture in tenura de Boxle tenebit predicta Lucia de Canonicis de [] reddendo inde eis annuatim xij pro omni servicio per manum predicti Walteri et predictas xij acras terre cum pertinentiis in tenura de Boxle tenebit eadem Lucia de monachis de Boxle reddendo inde eis annuatim tres solidos pro omni servicio per manum predicti Walteri et predictas xx acras terre cum pertinentiis in tenera de Boxle tenebit eadem Lucia de Vitale de Horepole et Ernulfo fratre suo et heredibus eorum reddendo inde eis annuatim v solidos et duos vomeres pro omni servicio per manum predicti Walteri Et sciendum est quod predictus Walterus de Petraponte debet warantizare omnes prenominatas terras cum pertinentiis predicte Lucie matri sue ut dotem suam Et si illas terras ei warantizare non posset idem Walterus faciet excambium ei in terra sua de Stanstede in Kent vel in terra sua de Elinton in Sudsex ubi ipsa maluerit Et post mortem predicte Lucie omnes predictas terras cum pertinentiis redibunt solas et quietas in manum predicti Walteri de Petraponte sine aliquo retine mento Et pro hac concessione et hac finali concordia predicta Lucia reddet annuatim predicto Waltero unum par calcarium precii quatuor denariorum ad Pascham nomine redditus