Charter Document - 05710009

Charter Document - 05710009


Charter Number: 05710009
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1197
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Martis secunda post octabas Pasche anno regni Regis Ricardi octavo Coram H Cantuariensi Archepiscopo Radulfo Herefordensi Ricardo Elyensi Archidiaconis Magistro Thoma de Hussebourne [] Heriet Simone de Patishull Ogero filio Ogeri Justiciariis et alias fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Willelmum [de Eines]Ford petentem per Petrum de Boteilles positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Thomam de Esse tenentem De xx acris [] cum pertinentiis in Sardasse Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Thomas de Esse remisit [] clamavit predicto Willelmo de Einesford totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra cum pertinentiis in Sardaisse [] et heredibus suis sibi et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Willelmus de Einesford dedit prenominato Thome de Esse xxx solidos

Source (click image below to view full size)