Charter Document - 05710008
Charter Number: | 05710008 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Sabbati proxima post festum Sancte Cecilie anno regni Regis Ricardi viij Coram H Cantuariensi Archiepiscopo Willelmo de Sancte Marie Ecclesia Magistro Thoma de Husseburn Ricardo de Heriet Simone de Patishull Ogero filio Ogeri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Galianam que fuit uxor Radulphi filii Gillobi petentem et Fratres Militie Templi tenentes De tota terra de La Lee quam predicta Galiana clamat ut dotem ex dono predicti Radulphi viri sui Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Galiana remisit et quietum clamavit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra de La Lee de se predictis fratribus et successoribus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicti fratres dederunt predicta Galiane iij marcas argenti