Charter Document - 05710007

Charter Document - 05710007


Charter Number: 05710007
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1196
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium dominica tercia post Pascham anno regni Regis Ricardi vij [] et G Roffensi Episcopis et R Herefordensi et R Eliensi Archdiaconis Thoma de Husseburn Osberto filio Hervic []erd tunc Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus Inter R Abbatem de Boxele et Conventum [] et Osbertum de Longo Campo et Avelinam uxorem ejus tenentes per eundem Osbertum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum De terra de [Wenhella] [] fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Abbas et Conventus de Boxele quietum clamaverunt prefatis Osberto et Aveline [] suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra de Wenhella cum pertinentiis Et pro hac fine et concordia et quieta clamancia [] et Avelina uxor ejus dederunt jam dicto Abbati et Conventui vj marcas sterlingorum Et preterea dederunt eis in puram et perpetuam elemosynam ij solidos de redditu in molendino de Cuciddemille annuatim solvendos ad ij terminos scilicet ad Pascham medietatem et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis Ita quod Osbertus et Avelina vel heredes sui nichil poterunt clamare in predicto molendino nisi muletarum domus proprie de Helinton Et si conquerantur de non legitima muletura Abbas predicti loci justiciabit molendinarios suos super hoc in Curia sua Preterea dabunt annuatim illi et heredes sui prefatis Abbati et Conventui ij solidos de terra de Oxefrid de qua antecessores predicte Aveline dabant annuatim xij denarios Quietum etiam clamaverunt prefatis Abbati et Conventui a se et heredibus suis totum jus quod dicebant se habere in domibus Paridis Roffensis Archidiaconi in London super Tamisiam et etiam illud clamium et jus suum quod dicebant se habere in tenemento porcariorum de Boxele Preterea concesserunt monachis libere et quiete piscari in Medweia contra terram suam

Source (click image below to view full size)