Charter Document - 05710006
Charter Number: | 05710006 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[]cordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Jovis proxima post Inventionem Sancte Crucis anno regni Regis Ricardi vij Coram H Cantuariensi Archiepiscopo [] et G Roffensi Episcopis H Cantuariensi et R Herefordensi et R Elyensi Archidiaconis Comite Rogero Bigot G filio Petri Osberto filio Hervei Willelmo [] Heriet Simone de Patishull Thoma de Huseboume et aliis Baronibus et fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Thomam de Dene et Harlewinum [] petentes et Thomam de Godwinestone tenentem De una sollinga terre et dimidia cum pertinentiis in Estretling Unde placitum fuit inter eos [] domini Regis per breve de recto quod predicti Thomas et Herlewinus quietum clamaverunt in perpetuum de se et heredibus suis totum jus et clamium suum quod clamaverunt in predicta terra cum pertinentiis in Estretling predicto Thome et heredibus suis Et pro hac quieta clamancia fine et concordia dedit predictus Thomas de Godwinestone predictis [] fratri ejus xviij acras terre et unam virgatam cum pertinentiis in campo qui appellatur Uikham tenendas in perpetuum ipsis et heredibus suis de [] Thoma de Godwineston et heredibus suis solvendo per annum iiij d pro [] servicio in festo Sancti Michaelis Et preterea idem Thomas de Godwinestone [] predictis Thome et Haelewino fratri ejus vi marcas sterlingorum