Charter Document - 05710005
Charter Number: | 05710005 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1195 - 1196 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Martis proxima post festum Sancti Hylarii anno regni Regis Ricardi vij Coram H Cantuariensi Archiepiscopo Ricardo Eliensi Archidiacono magistro Thoma de Usseburn Ricardo de Heriet Simone de Pateshull Ogero filio Ogeri et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Emmam de Creuequer petentem et Gervasium de Ofspringes tenentem [De] Reditu duarum marcarum et dimidie in Hertaie Per Henricum de Ofspringes positum loco ipsius Gervasii ad lucrandum vel perdendum Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Gervasius tradidit predicte Emme predictum redditum pro dote quoad vixerit Et pro hoc fine et concordia predicta Emma quietas clamavit x libratas terre et xxx marcas esterlingorum quas clamavit versus eos in dotem