Charter Document - 05710004
Charter Number: | 05710004 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Westmonasterium die Sabbati proxima post festum Sancti Nicholai anno regni Regis Ricardi vij Coram H Cantuariensi Archiepiscopo R Londinensi G Roffensi H Salisburiensi Episcopis Willelmo de Sancta Marie Ecclesia R Herefordensi et R Eliensi Archidiaconis Willelmo de Richemont Osberto filio Heruei Ricardo de Heriat Simone de Patishill Justiciariis domini Regis et multis aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Willelmum de Mohesden et Amiciam uxorem suam petentes et Warinum Tirei et Mabiliam uxorem suam tenentes De Parva Derteford cum pertinentiis Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia et unde ipsa Amicia petebat partem versus eamdem Mabiliam sicut versus sororem suam primogenitam scilicet quod idem Willelmus et A[] et quietes clamaverunt de se et de heredibus suis totas duas partes predicte Derteford in dominicis et terris lucrabilibus et redditibus et homagiis []ndinis et in omnibus aliis rebus cum pertinentiis et capitale mesuagium et molendinum quod Rengerus molendinarius tenuit Tenenda ipsis War[] Et pro hac dimissione et quieta clamancia idem Warinus et Mabilia dederunt et concesserunt totam terciam partem predicte Derteford [] supradictum mesuagium et molendinum Tenenda ipsis Willelmo et Amicie et heredibus eorum faciendo inde medietatem servicii quod totum illud feudum debet [] Isti vero homines et tenementa et homagia et servicia eorum sunt in tercia parte Willelmi et Amicie Simon filius Heruei et Felicia que fuit uxor [Willelmi de Porta et Elena] que fuit uxor Hugonis clerici et Robertus Armiger et Agnes que fuit uxor Gaufridi Armigeri et Elias Coleman et Elena que fuit uxor Willelmi fili[] et [Alanus Vinetarius] et Eldred et Alicia que fuit uxor Hugonis molendinarii et Reginaldus Fullonus et Ricardus filius Mathei et Simon clericus de feudo unde ipse reddit decem et [octo denarios per annum et] in feudo Gerardi fabri decem denarios salvo homagio quod inde facit ipse Gerardus Warino et Mabilie cum alio servicio et tercia pars in molendino [ante portam] Et pro tenementis et homagiis et serviciis Thome clerici et Ricardi filii Orgar ipse Warinus et Mabilia dederunt Willelmo et Amicie in escambium quatuor acras terre [] dominico suo in Truelinge et unam acram terre de dominico suo in Gorsindon et praeter illud escambium habent idem Willelmus et Amicia de dominico in partem suam tredecim acras terre in predicta Truelinge propinquiores predicte Gorsindon et tredecim acras terre in eadem Gorsindon versus orientem et quinque acras et dimidiam terre in eadem Truelinge propinquiores Kingesland et septem acras terre inter aquam et chimnum et septem acras terre super chimnum propinquiores Magne Derteford et quinque acras de terra quam Robertus filius Philippi tenuit versus orientem et decem et octo acras terre in cultura Phoraer versus orientem et duas acras terre una percha minus in Genesteio et novem acras alneti in Nordborc versus West et viam ad sequendum pasturam et quatuor acras alneti in Sudborc versus West et septem acras [prati] in Flodmed Et pro ista dimissione et quieta clamancia fine et concordia ipse Warinus et Mabilia adquietaverunt eundem Willelmum et Amiciam de quinquaginta libris sterlingorum versus Ricardum de Heriat et Aliciam uxorem suam cui Alicie Willelmus de Gorun frater earundem Amicie et Mabilie vendidit totam predictam terram cum pertinentiis