Charter Document - 05710003
Charter Number: | 05710003 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1195 - 1196 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[] Finalis Concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Veneris proxima [] anno regni Regis Ricardi vij Coram H Cantuariensi Archiepiscopo R Londinensi [] Eliensi Archidiacono Osberto filio Heruic Simone de Patisill Ricardo de Herierd et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus Inter Henricum filium Ingilrami petentem et Hugonem filium Umfridi et Thomam fratrem ejusdem Hugonis tenentes De medietate terre de Criston cum pertinentiis Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia videlicet quod predictus Henricus quietum clamavit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra cum pertinentiis a se et heredibus suis predictis Hugonis et Thome et heredibus eorum in perpetuum Et pro hac fine et concordia et quieta clamancia prefati Hugo et Thomas dederunt eidem Henrico octodecim marcas argenti