Charter Document - 05710002
Charter Number: | 05710002 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1195 - 1196 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[] Facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium die Veneris [] anno regni Regis Ricardi vij Coram H Cantuariensi Archiepiscopo [] G Roffensi Episcopis et H Bardulf et Willelmo Briwer et [] et Ricardo Barre et Osberto filio Hervi et Ricardo de Herierd et [] de Husseburn Justiciariis domini Regis et multis aliis fidelibus [] ibidem tunc presentibus Inter Stephanum de Mortestorn et Albream uxorem [] et Ricardum de Vabadum et Avelinam uxorem ejus tenentes De villa [de Sib]burn cum pertinentiis suis Unde placitum fuit inter eos in Curia prefata scilicet quod predicti Stephanus et Albrea quietum clamaverunt in perpetuum de se et de heredibus eorum totum jus et clamium quod habuerunt in predicta villa de Sibburn et in pertinentiis suis predictis Ricardo et Aveline sorori predicte Albree et heredibus eorum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predicti Ricardus et Avelina dederunt predictis Stephano et Albree xiij marcas argenti