Charter Document - 05710001

Charter Document - 05710001


Charter Number: 05710001
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1195 - 1196
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

[] In Curia domini Regis apud Westmonasterium in crastino sancti [] [anno] Ricardi vij Coram H Cantuariensi Archiepiscopo et R Londinensi et [] W de Sancte Marie Ecclesia et R Eliensi Archidiacono et Osberto filio Herveii [] G de Bocland Justiciariis domini regis ibidem tunc presentibus Inter Rohaisiam de Haia [et] Haia positum loco ejusdem Rohaisie ad lucrandum vel perdendum et Warinum Tirel et Mabiliam [tenen]tes De j molendino in Derentford Unde placitum fuit inter eos in Curia prefata scilicet quod predicti Warinus et Mabilia concesserunt eidem Rohaisie terciam partem totius predicti molendini tenendam in dotem in totam vitam ejusdem Rohaisie per servicium vicesime partis j militis de illis et de heredibus suis Et eadem Rohaisia sustinebit testamenta tercie partis predicti molendini Et post decessum ipsius Rohaisie predicta tercia pars predicti molendini revertetur ad predictos Warinum et Mabiliam et ad heredes suos

Source (click image below to view full size)