Charter Document - 05700010

Charter Document - 05700010


Charter Number: 05700010
Cartulary Title: Charters and Documents Relating to the City of Glasgow, 1175-1649, Part 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1242 - 1243
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
British History Online

Charter:

Alexander Dei gracia Rex Scocie omnibus probis hominibus totius terre sue salutem Sciant presentes et futuri nos concessisse et hac carta nostra confirmasse venerabili patri Willelmo episcopo Glasguensi et eius successoribus episcopis Glasguensibus inperpetuum ut burgenses et homines sui de Glasgu in Ergadiam et in Leuenax et per totum regnum nostrum ire possint ad emendum et vendendum et omnimodas mercatorias exercendas cum voluerint ita libere et quiete plenarie et honorifice et sine aliquo impedimento balliuorum nostrorum de Dunbretan seu quor unicumque aliorum balliuorum nostrorum sicut dicti burgenses et homines de Glasgu antiquitus liberius quietius plenius et honorificencius facere potuerunt antequam aliquem burgum apud Dunbretan fundari fecimus Concessimus eciam et hac carta nostra confirmauimus omnibus venientibus ad nundinas et forum de Glasgu et inde recedentibus firmam pacem et proteccionem nostram firmiter prohibentes ne quis ad dictas nundinas et forum de Glasgu venientibus et inde recedentibus malum iniuriam molestiam inferat aut grauamen contra hanc concessionem nostram quominus ad dictas nundinas libere et ad forum de Glasgu cum voluerint venire et inde recedere possint sine alicuius balliui impedimento super nostram plenariam mercimoniam decem librarum Testibus Dauid episcopo Sancti Andree Georgio episcopo Dunkeldensi Waltero Comyn comite de Menenteth Waltero Olifard justiciario Laodonie Willelmo archidiacono Laodonie Henrico de Balliol camerario Willelmo de Lindeseie Philippo de Maleuill justiciario Scocie Apud Castrum Puellarum xj die Januarii anno regni domini regis vicesimo octauo

Source (click image below to view full size)