Charter Document - 05700007

Charter Document - 05700007


Charter Number: 05700007
Cartulary Title: Charters and Documents Relating to the City of Glasgow, 1175-1649, Part 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
British History Online

Charter:

Alexander Dei gracia Rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Deo et sancto Kentegerno et Waltero episcopo Glasguensi et singulis episcopis eius successoribus ut burgum habeant apud Glasgu cum foro die Jouis ita bene et honorifice plenarie et quiete et cum omnibus libertatibus et consuetudinibus sicut aliquis burgorum nostrorum in tota terra nostra plenius melius honorificentius habet Quare volumus et firmiter precipimus ut omnes burgenses qui in predicto burgo manentes erunt nostram firmam pacem iuste habeant per totam terram nostram in eundo et redeundo Et prohibemus firmiter ne quis eos vel eorum catella iniuste disturbet aut vexet aut aliquam eis iniuriam aut contumeliam inferat super nostram plenariam forisfacturam sicut carta domini regis Willelmi patris nostri inde facta Jocelino quondam episcopo Glasguensi testatur Testibus Waltero Olyfard justiciario Laudonie Henrico de Bayllol camerario Johanne de Makeswell vicecomite de Rokesburg Henrico Marescallo Alexandro de Seton Roberto de Sancto Claro Willelmo de Hertesheued vicecomite de Lanarc Apud Cadihou xxij die Nouembris anno regni nostri undecimo

Source (click image below to view full size)