Charter Document - 05700003

Charter Document - 05700003


Charter Number: 05700003
Cartulary Title: Charters and Documents Relating to the City of Glasgow, 1175-1649, Part 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
British History Online

Charter:

Willelmus Dei gracia Rex Scottorum episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et Sancto Kentegerno et Ecclesie de Glasgu et Joselino ejusdem loci episcopo omnibusque successoribus eius in perpetuum nundinas apud Glasgu habendas et singulis annis tenendas ab octavis apostolorum Petri et Pauli plenaria per octo dies cum firma et plenaria pace et cum libertatibus omnibus aliquibus nundinis in tota terra mea concessis et cum omnibus rectitudinibus ad nundinas pertinentibus ita libere quiete plenaria et honorifice sicut alique nundine in aliquo burgorum meorum liberius quietius plenius et honorificentius tenentur aut teneri debent Testibus Johanne Dunkeldensi episcopo Hugone cancellario meo Archibaldo abbate de Dunfermelin O[sberto] abbate de Kelcho Comite Dunecano Rollando filio Vcdred Willelmo de Lindesey Waltero Corbet Willelmo Cumin Roberto filio Werneburc Alexandro vicecomite de Striuelin Henrico de Graham Henrico de Cormanoc Apud Edenburc

Source (click image below to view full size)