Charter Document - 05690012
Charter Number: | 05690012 |
---|---|
Cartulary Title: | Bedfordshire Charters in the Missenden Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1179 - 1185 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reuerentissimis dominis suis et amicis R[eginaldus] dei gracia Bath episcopo et R[ogero] abbati Abyndon et T[home] priori de Dunstapl et omnibus personis Anglie G[ualterus] dictus abbas et conuentus sancti Nicholai de Arroas salutem in eo in quo est salus omnis Excellencie uestre dignum duximus intimandum nos falsa suggestione et relacione circumuentos et deceptos contra dilectos fratres nostros abbatem et conuentum de Messend literas fratri nostro B et sororibus de Harewold direxisse in quibus continetur eos per falsam suggestionem falsam cartam a domino papa impetrasse super carta nostra de Harewold Et postea cum experiencia tum operis euidencia indubitanter didicimus dilectos fratres nostros abbatem et conuentum de Messendene huius culpe omnino esse immunes Inde eo quod priores literas irritas habere pronunciamus et falsa suggestione impetratas et fratri B [] et omnibus sororibus de Harewold in uirtute obedire precepimus quatinus abbati et conuentui de Messend amodo omnino obedientes sint sicut tempore pie memorie Ja[cobi] abbatis nostri eis confirmauimus Valete in domino semper